라틴어 문장 검색

scopulis nomen Scironis inhaeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:11)
Iubar aureus extulerat Sol (flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 56:3)
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt nubila:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 3:1)
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:11)
Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:7)
Auferor in scopulos igitur subversaque toto obruor oceano, neque habent mea vela recursus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:6)
Aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:1)
Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, decidit in pontum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 83:1)
Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 40:3)
saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue vellem tibi demere possem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:2)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)
scopulum quoque navita vitat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:4)
quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantes Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:2)
Vidi, cum monte revulsum inmanem scopulum medias permisit in undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 25:8)
cum colla feroces ad freta convertunt adrectisque auribus horrent quadrupedes monstrique metu turbantur et altis praecipitant currum scopulis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION