라틴어 문장 검색

Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:7)
Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem miratur magis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:9)
Isque deos pelagi vino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates "Aeacide," dixit, "thalamis potiere petitis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:10)
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:1)
cum qua pars magna virorum, gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato functa suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:2)
Scylla redit (neque enim medio se credere ponto audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 79:2)
Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:1)
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas verterat in vultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:6)
Sic modo combibitur, tecto modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis, et Mysum, capitisque sui ripaeque prioris paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:2)
non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:6)
Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:5)
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes pressere hoc fluctus oceanusque caput, cur aliquid vidi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 147)
Scythicus cetera Pontus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 421)
et quamvis Boreas iactatis insonet alis, fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1021)
ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1221)

SEARCH

MENU NAVIGATION