라틴어 문장 검색

igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est.
(아풀레이우스, 변명 45:4)
an occultum non est et magicum est?
(아풀레이우스, 변명 45:5)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis?
(아풀레이우스, 변명 59:3)
finge nunc aliquid matrem filio secretis litteris de amore, uti adsolet, confessam.
(아풀레이우스, 변명 82:11)
hosti potius pepercerunt, ne maritale secretum diuulgarent, praeferendum rati fas commune propriae ultioni.
(아풀레이우스, 변명 84:2)
ibidem, in loco celebri, coram luce clarissima accubuit, coramque uirginem inminuisset paratam pari constantia, ni Zeno procinctu palliastri circumstantis coronae obtutum magistri in secreto defendisset.
(아풀레이우스, 플로리다 14:13)
nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter;
(아풀레이우스, 플로리다 22:2)
"Et formido solide domus huius operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:9)
"iam scies omnem domus nostrae statum, iam scies herae meae miranda secreta, quibus obaudiunt manes, turbantur sidera, coguntur numina, serviunt elementa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:13)
"Praestare tibi, Luci, quod cupis, sed propter invidos mores in solitudinem semper abstrusa et omnium praesentia viduata solet huiusmodi secreta perficere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 17:3)
sed pro Iupiter hospitalis et Fidei secreta numina!
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION