라틴어 문장 검색

Dum illa obsidio duraret, rex Angliae sub praetextu praesidii finium suorum iuxta Caletum, sed revera minime volens ut Maximilianus contemptui exponeretur et propterea matrimonio Britanniae decideret, baronem Morleium cum mille militibus ad dominus Daubeneium Caleti praefectum misit cum mandatis secretis ut Maximiliano auxiliarentur et obsidione Diximeum eximerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:9)
Carolus interim (postquam theologos suos consuluisset, atque ab iis edoctus fuisset istiusmodi fictitiam consummationem potius inventum quoddam aulicum esse quam apud ecclesiam receptam) magis solide rem agressus est, et secretis et callidis instrumentis (tam matronis scilicet quam consiliariis), primo conscientiae et honoris scrupulum amovere conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:6)
In quem finem nos legatos suos misit cum plena potestate pacem et tractatum et concludendi, nobis simul in mandatis dans ut secreta consiliorum suorum in aliquibus vobis impertiremur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:2)
Veruntamen, etsi magnam alacritatem ad bellum inferendum non solum parlamento et aulae suae, verum etiam concilio suo sanctiori (exceptis duobus episcopis et paucis aliis) ostendisset, nihilominus in secreto suo ad bellum Gallicum animum non adiecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 6:2)
Rex (qui hoc fore praesenserat et eventum negotii sui usque a principio praeceperat) ad legatos rescripsit discretionem eorum in reditu differendo laudans, simulque iubens ut quo in loco Maximiliani res esset sedulo occultarent donec ap ipso ulteriora mandata recepissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 17:4)
Verum negotium istud pacis a principio mirabili artificio occultatum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:12)
Quo temporis spatio multis secretis colloquiis eum instruxit, primo quidem edocens quomodo personam principis, aspectu et gestu imitaretur, atque qualiter maiestatem suam cum sensu tmaen infortunii sui tueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:12)
Ad hunc finem in diversas partes, praecipue autem in Flandriam, nonnullos secretos et industrios exploratores misit, alios quasi ad Perkinum confugissent eique adhaerere constituissent, alios autem sub variis aliis praetextibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:28)
Post diem unum aut alterum elapsum convocavit concilium secretum et electum, atque Cliffordum ad conspectum suum admisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:5)
Itaque praeter auxilia aperta ducissae Burgundae, quae tanquam velis et remis contendebat ut Perkini conatus promoverentur, non deerant secreti quidem favores a Maximiliano et Carolo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 14:6)
Sed rex Scotiae, etsi iudicium suum formaliter de Perkino retractare recusasset, quod tantis pignoribus obstrinxeret, tamen intra secreta animi sui frequentibus Anglorum quos circa se habebat sermonibus et aliis diversis relationibus motus, coepit eum pro impostore ducere.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:31)
Atque revera praesentibus aulicis facile constabat regem magnopere laetari ob nuncium de Perkini in Anglicum solum adventu, ubi nulla ei spes erat per terram elabendi, sperans iam se liberatum in posterum iri secretis illis convulsionibus quae diu cor eius obsederant et interdum somnos suos in medio faelicitatis abruperant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:2)
Specie tenus iam liber Perkinus erat, sed secreto magna diligentia et cura custoditus, et et in comitatu regis Londinum proficisci iussus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:3)
At rex ingenio tenax et non libenter reditus novis, si alibi nupsisset Henricus, assignaturus, sed praecipue propter affectum, quo et natura et propter rationes politicas Ferdinandum prosecutus est, affinitas prioris continuandi cupidus a principe obtinuit (etsi non absque aliqua reluctatione, qualis ea aetate, quae duodecumum annum nondum complevit, esse poterat) ut cum principissa Catharina contraheretur, secreta Dei providentia ordinante ut nuptiae illae magnorum eventuum et mutationum caussa existerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 12:3)
5. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION