라틴어 문장 검색

Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 57:3)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 31:4)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius uitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 29:1)
in is autem negotium maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:2)
Vltimum est, ubi non euellitur, terebra iuxta forare, ab eoque foramine ad speciem litterae uel contra telum os excidere sic, ut lineae, quae diducuntur, ad telum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 10:6)
sic enim fore, ut is pilus in exteriorem partem postea spectet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:5)
Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:4)
- Paulum infra supercilium cutis incidenda est lunata figura cornibus eius deorsum spectantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:6)
Cum iam eo uenit, tum incidi super uesicae ceruicem iuxta anum cutis plaga lunata usque ad ceruicem uesicae debet, cornibus ad coxas spectantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 11:2)
sub quo fere ceruix replicatur, retroque caput ad relicum corpus spectat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:2)
A qua breues duae sub interioribus angulis deorsum spectant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:3)
ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 13:4)
et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:5)
extra enim pes ultimus spectat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION