라틴어 문장 검색

habet enim mens nostra sublime quiddam et erectum et impatiens superioris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 17:1)
Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장4)
Auidus consul belli gerendi movere quam senescere omnia malebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장4)
Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 11:2)
Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 1:1)
Utinam quidem tibi senescere contigisset intra natalium tuorum modum, nec te in altum fortuna misisset!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 5:1)
aliquid et pro otio audendum est, aut in ista sollicitudine procurationum et deinde urbanorum officiorum senescendum in tumultu ac semper novis fluctibus, quos effugere nulla modestia, nulla vitae quiete contigit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:4)
Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 2:3)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
" In hoc senescamus, ut iuvenes sequamur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 2:4)
Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 18:6)
His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:1)
nunc levat in auras altior solito caput graditurque celsa, nunc reluctantis parat reserare fauces, verba nunc clauso male custodit ore maenaa impatiens dei.
(세네카, 아가멤논 13:3)
Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum lucis, et obscuri crescebant tempora somni, iamque suum victrix augebat Cynthia regnum, et deformis hiemps gratos carpebat honores divitis autumni, iussoque senescere Baccho carpebat raras serus vindemitor uvas.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:1)
iuvenes, quia non debet beneficiorum memoria senescere;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION