라틴어 문장 검색

Saturnique tamen sensisset spiritus iram, Ni liquor unguenti contra pugnasset et illum Vincens, feruorem superasset celicus imber.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:7)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Tamen istos prouida sentit Insultus Racio, nec torpet pigra, sed illi Obuiat, indomitum retinet sistitque furentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:8)
Ergo consilio matris concordat et hostem Deserit, ignorans cui iustius arma mouere Posset:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 18:7)
candore namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:16)
Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis decipiebant sophismata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:110)
quae tamen capitali praemiata stipendio, privignum agnoscens, filium ignorabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:113)
sed potius, ego natura hujus nativitatis ignoro naturam, et ad haec intelligenda mei intellectus habet acumen, meae rationis confunditur lumen:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:105)
Nec mirum, si in his theologia suam mihi familiaritatem non exhibet, quoniam in plerisque non adversa sed diversa sentimus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:108)
ego consentio sciens, illa sentit consentiens;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:111)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
An ignoras, quomodo poetae sine omni palliationis remedio, auditoribus nudam falsitatem prostituunt, ut quadam mellita dulcedine velut incantatas audientium aures inebrient?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:5)
[0455C] Mentis atrox tinea, quam regis purpura sentit, Sed nec mendici praeterit illa togam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:10)
Haec invidiae tabes plerosque tabefacit, qui dum alienae famae nitorem detrahere conantur, primi suae probitatis sentiunt detrimenta.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:12)
Si quos habendi fervor inebriat, Exire cogant, mente pecuniam, Mentis triumphum sentiat ambitus, Victi premantur colla Cupidinis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 66:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION