라틴어 문장 검색

et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos suscipere et partu possent ditescere dulci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:9)
aere solum terrae tractabant, aereque belli miscebant fluctus et vulnera vasta serebant et pecus atque agros adimebant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:5)
Erat enim amarulenta dicacitate et lingua proterve mordaci, procax ac securus offensarum quas sine delectu cari vel non amici in se passim verbis odia serentibus provocabat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:2)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:2)
Neque serit vitem neque quae sata est diligenter colit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:5)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Rumoresque serit varios, ac talia fatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 33:1)
Rumoresque serunt varios, et multa requirunt
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 33:3)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:2)
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes, Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:4)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
non sidera coelo Ulla videt, sterili non quidquam frigore gignit, Sed glacie medios signorum temperat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:64)
sustulit iras Telluris sterilis, monstrato fine:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION