라틴어 문장 검색

meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장10)
et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장26)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in visceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장29)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)
At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장45)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장47)
Quod ad aetates vero pertinet, pueri proximique his vero optime valent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuvenes hieme quique inter iuventam senectutemque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장50)
Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장51)
quae quo leviora graviorave subsecuta sunt, eo vel seriorem mortem vel maturiorem denuntiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장34)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
Quartana aestiva brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장134)
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΊΔΑ ΧΑΛΚΟΥ͂ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장2)
Id neque hieme neque aestate recte datur, optime vere, tolerabiliter autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장5)
Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION