라틴어 문장 검색

si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
cum autem erit longitudo ab quinquaginta pedibus ad sexaginta, quarta pars longitudinis alis tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장18)
alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVIII 8:2)
Visa siquidem illorum audacia et incursu, sexaginta pariter equites Christiani, sexaginta occurrere Turcis in monte, interim toto exercitu Christianorum appropiante, qui eos repente de monte fugatos, in [0477B] valle, quo Turcorum manus et virtus juxta montana adunata erat, celeri fuga remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:12)
Nam quinquies iiij sunt xx, quinquies vero ij sunt x. Et xx denarii duplus est.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 2:7)
coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 361:1)
Qui illius adhortationi acquiescentes, centum et sexaginta equitibus, viris bello audacissimis et praedarum avidissimis, peditibus vero sexaginta [0714C] in arcu, lancea et gladio ferocissimis, admonitis et congregatis, profecti sunt in regionem eamdem qua pastores et pastorum custodes, fortissimi milites Arabes, Aegyptii, Idumaei accubabant, et armenta cum ovibus et capris spatiose in longitudine et latudine vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:6)
Nam quinquies quinque, qui fit xxv, ab v progressus in eosdem desinit v. Et si hos rursus quinquies ducas, in eosdem v eorum terminus veniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:3)
Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse vel isdem fere temporibus vel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam vixisse, Silviis Albae regnantibus, annis post bellum Troianum, ut Cassius in prino Annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo Chronico de Homero dicit, annis circiter centum et sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION