라틴어 문장 검색

Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장14)
Cavendum vero praecipue frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장27)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
nam sicca spiritum elidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장16)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)
Est enim non vana opinio vulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장19)
Sed si bene vitari frigus potest, tuta illa praesidia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장5)
Praeter haec, si umida est, prosunt frictiones validae cum quibusdam calfacientibus, sic ut caput quoque siccum vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장11)
At si sicca tussis est, cum vehementissime urget, adiuvat vini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장16)
prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장10)
Et initium vel ex frigore vel ex ictu vel ex nimio cursu vel ex morbo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장2)
Interdum sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo vitio gravius, secundo tolerabilius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장8)
deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장14)
Utendum cibis potionibusque calidis, vitandum frigus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장17)
Somno quisquis facile adquiescit . . . itemque lassitudine et frigore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION