라틴어 문장 검색

Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:6)
Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 14:12)
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:8)
mille meae Siculis errant in montibus agnae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.14)
Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.45)
post certas hiemes uret Achaicus ignis Iliacas domos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1514)
Nolis longa ferae bella Numantiae nec durum Hannibalem nec Siculum mare Poeno purpureum sanguine mollibus aptari citharae modis nec saevos Lapithas et nimium mero Hylaeum domitosque Herculea manu Telluris iuvenes, unde periculum fulgens contremuit domus Saturni veteris:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 121)
te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1610)
destrictus ensis cui super inpia cervice pendet, non Siculae dapes dulcem elaborabunt saporem, non avium citharaeque cantus somnum reducent:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 17)
vestris amicum fontibus et choris non me Philippis versa acies retro, devota non extinxit arbor nec Sicula Palinurus unda.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 47)
quid debeas, o Roma, Neronibus, testis Metaurum flumen et Hasdrubal devictus et pulcher fugatis ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, dirus per urbis Afer ut Italas ceu flamma per taedas vel Eurus per Siculas equitavit undas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 49)
difficile est proprie communia dicere, tuque rectius Iliacum carmen deducis in actus quam si proferres ignota indictaque primus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:2)
' dicam siculique poetae narrabo interitum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:4)
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 210)
invidia Siculi non invenere tyranni maius tormentum, qui non moderabitur irae, infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, dum poenas odio per vim festinat inulto, ira furor brevis est:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 235)

SEARCH

MENU NAVIGATION