라틴어 문장 검색

Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant, adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina complexae lacrimas in nomina fundunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:7)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)
Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
induitur velamina mille colorum Iris, et arcuato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 66:2)
qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 15:2)
Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:3)
fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:4)
utque novis facilis signatur cera figuris nec manet ut fuerat nec formas servat easdem, sed tamen ipsa eadem est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 17:3)
quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas, Icarus inmensas nomine signet aquas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 48)
flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est ante, sed ad madidas gemma relata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 43)
inde figura hominis nondum sub carne Moysi obieeta effigiem nostri signaverat oris, quod quandoque Deus verbi virtute eoactum sumpturus corpus faciem referebat eandem.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 321)
stultum est sic credere sacrum, sanguine balantis summos contingere postes, lascivire choris, similaginis azymon esse, cum fermentati turgescant crimine mores, non sapis, inprudens, nostrum te effingere pascha, legis et antiquae praeductis pingere sulcis omne sacramentum retinet quod passio vera, passio, quae nostram defendit sanguine frontem corporeamque domum signato conlinit ore?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3114)
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)
inconperta ortus novitas iubet ut Deus esse credatur Christus sic conditus, innuba virgo nubit spiritui, vitium nec sentit amoris, pubertas signata manet;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3184)
evangelista summi fidissimus Magistri signata quae latebant nebulis videt remotis:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum16)

SEARCH

MENU NAVIGATION