라틴어 문장 검색

Propter quod etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae leprosus factus est, et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum rubicundorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:5)
Quid enim prodest homini si hunc mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:29)
Deus enim neque defectionem aut diminutiomem patitur, neque adjectionem capit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:4)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:23)
nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:5)
IV, 8), quo gentiles populi, qui velut bestialium passionum graves patiebantur incursus, nunc altitudine fidei, et sublimitate devotionis meant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:12)
Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:3)
Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:3)
nihil vacuum, nihil nudum suorum patitur esse gestorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 3:5)
Ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis, Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum, velut mandato principis iurandi crebritate confirmans, et Statim inquit exsurge, et inopinum carpento privato impositum, ad Histriam duxit, prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accipimus Crispum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 20:2)
Cuius loci figuram breviter quantum ratio patitur, designabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 1:3)
Huic igitur malo ultra apposita iam proserpenti, si dum patitur tempus, occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent, et imperii fines erunt intacti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 7:1)
Hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 12:2)
Non enim (ut per civitates alias) ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed (ut mos est) variis casibus permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION