라틴어 문장 검색

"o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!"
(페르시우스, 풍자, satire 146)
qui dicit medico, iussus requiescere, postquam tertia conpositas vidit nox currere venas, de maiore domo modice sitiente lagoena lenia loturo sibi Surrentina rogavit.
(페르시우스, 풍자, satire 348)
"tolle recens primus piper ex sitiente camelo;"
(페르시우스, 풍자, satire 579)
tum nigri lemures ovoque pericula rupto, tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos incussere deos inflantis corpora, si non praedictum ter mane caput gustaveris alii.
(페르시우스, 풍자, satire 5123)
Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:5)
Non potui amplius quicquam gustare, sed conversus ad eum, ut quam plurima exciperem, longe accersere fabulas coepi sciscitarique, quae esset mulier illa, quae huc atque illuc discurreret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:1)
Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid de iure gustare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 46:20)
Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:24)
Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:2)
Iam pridem nullo perfundimus ora cruore, nec mea Tisiphone sitientis perluit artus, ex quo Sullanus bibit ensis et horrida tellus extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:15)
Flumine vicino stultus sitit, et riget euro cum calidus tepido consonat igne focus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:3)
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam Prior invitasse et illi in patina liquidam Posuisse sorbitionem, quam nullo modo Gustare esuriens potuerit ciconia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.3)
Cum decidisset vulpes in puteum inscia Et altiore clauderetur margine, Devenit hircus sitiens in eundem locum;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.2)
Quod stans in amne Tantalus medio sitit, Avari describuntur, quos circumfluit Usus bonorum, sed nil possunt tangere.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.3)
Aliquando sitiens unus de custodibus Aquam rogavit media nocte ancillulam, Quae forte dominae tunc assistebat suae Dormitum eunti;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION