라틴어 문장 검색

magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 70:4)
Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:2)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 9:4)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 19:3)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:4)
Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:1)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:3)
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 1:1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:1)
quae in quo non sunt, is firmi stomachi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:2)
Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione[m] non merentis stomachi habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 8장 2:3)
Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:1)
Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:1)
aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION