라틴어 문장 검색

illi Antonium Primum et Asinium Marcellum sociaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장4)
At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장1)
cetera ex rerum usu sociarent partirenturve.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장9)
Lateranum consulem designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장6)
nam ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장3)
coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:3)
pollutae caerimoniae, magna adulteria:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장10)
ego ut concesserim apud paucos tacito voto quietem pro discordia, bonum et innocentem principem pro pessimis ac flagitiosissimis expetitum, ita neque Paulinum, qua prudentia fuit, sperasse corruptissimo saeculo tantam vulgi moderationem reor ut qui pacem belli amore turbaverant, bellum pacis caritate deponerent, neque aut exercitus linguis moribusque dissonos in hunc consensum potuisse coalescere, aut legatos ac duces magna ex parte luxus egestatis scelerum sibi conscios nisi pollutum obstrictumque meritis suis principem passuros.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 37장2)
dispersi per municipia et colonias Vitelliani spoliare, rapere, vi et stupris polluere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장2)
cautum severe ne equites Romani ludo et harena polluerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장11)
> Alexander consilia sociaverat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장5)
torpere ultra et polluendam perdendamque rem publicam relinquere sopor et ignavia videretur, etiam si tibi quam inhonesta, tam tuta servitus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장9)
sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장3)
missi ad Canninefatis qui consilia sociarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장2)
plerique interficiendos censebant, turbidos, infidos, sanguine ducum pollutos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION