라틴어 문장 검색

Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIV3)
Quid factum est, rogo, quid repente factum est, Post tot pignora nostra, post tot annos Quod sum praeteritus vetus sodalis?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVI2)
Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt Altaque cum Licini marmora pulvis erunt, Me tamen ora legent et secum plurimus hospes Ad patrias sedes carmina nostra feret.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III7)
Sic habitare iubes veterem crudelis amicum Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XIV3)
Empta tibi nox est fundis non tota paternis, Non sua desertus rura sodalis arat;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II4)
Aedibus in mediis totos amplexa penates Stat platanus densis Caesariana comis, Hospitis invicti posuit quam dextera felix, Coepit et ex illa crescere virga manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI2)
Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni Et poteram Scythicas hospes amare casas.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII3)
Iuris et aequarum cultor sanctissime legum, Veridico Latium qui regis ore forum, Municipi, Materne, tuo veterique sodali Callai+cum mandas siquid ad Oceanum - . An Laurentino turpis in litore ranas Et satius tenues ducere credis acus, Ad sua captivum quam saxa remittere mullum, Visus erit libris qui minor esse tribus?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII1)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Ut sodales Paucos, sed veteres et ante brumas Triginta mihi quattuorque visos Ipsa protinus a via salutes Et nostrum admoneas subinde Flavum, Iucundos mihi nec laboriosos Secessus pretio paret salubri, Qui pigrum faciant tuum parentem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV4)
Hoc damnum tibi non videtur esse, Si quod Roma legit, requirit hospes, Non deridet eques, tenet senator, Laudat causidicus, poeta carpit, Propter te perit?
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXIV2)
Causam cum modo quaererent sodales, Ventrem dixit habere se solutum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVIII2)
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici, Cuius habet fratres tot domus alta Remi.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II2)
Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali, Credis coliculis arboribusque meis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXV3)
Si vitare velis acerba quaedam Et tristis animi cavere morsus, Nulli te facias nimis sodalem:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXIV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION