라틴어 문장 검색

Cum enim apostolus tria breviter genera vitiorum detestanda et vitanda uno in loco posuerit, de quibus innumerabilium peccatorum exsurrexit seges, unum horum, quod quidem secundo loco posuit, acerrime in ecclesia vindicatur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 2:2)
et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:3)
Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi eique dixit:
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:3)
Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:5)
"In somnis."
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:7)
"verum est, in somnis illa vidisti;"
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:12)
"sed etiam nunc in somnis te videre scies."
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:13)
In natis mulierum non exsurrexit maior Iohanne Baptista, et quaesissent ab eo, quid facerent, respondit eis:
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:21)
Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:2)
PUEROS inpubes compertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIX 2:1)
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IV 5:1)
Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:2)
sed ut quod Graeci ὑπέρ, nos super dicimus, quod illi ὕπτιοσ, nos supinus, quod illi ὑφορβόσ, nos subulcus, quod item illi ὕπνοσ, nos primo sypnus, deinde per y Graecae Latinaeque o litterae cognationem somnus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 6:3)
Atque ille egregius nebulo, quasi difficili quaestione proterritus, exurgit statim et abiens, Non, inquit, parvam rem quaeris;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 14:1)
Hoc consilio atque instituto rex Hydrae dentes occulto serebat, ex quibus (iuxta fabulas poetarum) milites armati exurgerent in regni sui praesidium et amplificationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION