라틴어 문장 검색

Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)
Luctus monimenta manebunt semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago annua plangoris peraget simulamina nostri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:4)
Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 76:1)
pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:3)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
Forte viae vicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures venit Anaxaretae, quam iam deus ultor agebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:1)
aut ille est presso modulamine parcus, aut tumidum largo sublimat flamine bombum, aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat, aut exile trahens sonitus producit acutos, aut murmur tenerum sublidit voce minuta, haec cum te videas mortali in corpore posse, cur non aeternum potuisse infundere credas qualem animam voluit?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3276)
qui templa coeli summa sonitu concutit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 597)
Fit sonitus spumante salo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:7)
O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:6)
Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:3)
ea lapsa repente ruinam cum sonitu trahit et Danaum super agmina late incidit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 19:4)
At domus interior gemitu miseroque tumultu miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes femineis ululant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:8)
Iamque propinquabam portis, omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION