라틴어 문장 검색

" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
spernentem sperne, sequenti redde vices unoque duas ulciscere facto!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:6)
tristibus invectus verbis - ita principe dignum - ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 160)
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1116)
trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei, nec tua te sontem tantummodo saecula norint . perpetuae crimen posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 98)
ultima legati defleta dolore querella est Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis virginibus castisque choris alimenta negentur, Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes, hinc ait et steriles frugescere rarius agros et tristem saevire famem, totumque per orbem mortales pallere inopes ac panis egenos, quae tanta extiterit praesenti tempore tamque invidiosa fames, quam Triptolemi Cererisque moverit ira penu pro virginis ulciscendo, non memini nec tale aliquid vel fama susurrat.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2320)
sed si vestales ulciscitur ista puellas pestis, ab infido quae gignitur inproba mundo, . cur non Christicolum tantum populatur agellos, per quos virginibus vestris stata dona negantur?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2350)
Satis mihi id habeam supplici, dum illos ulciscar modo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 224)
Namque hoc tempus praecavere mihi me haud te ulcisci sinit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 556)
Malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 664)
Ego pol te pro istis dictis et factis, scelus, Ulciscar, ut ne impune in nos illuseris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 417)
Iniurium autem est ulcisci adversarios, Aut qua via te captent eadem ipsos capi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 118)
nam absque eo esset, Recte ego mihi vidissem, et senis essem ultus iracundiam:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 427)
Tum hunc impuratum poterimus nostro modo Ulcisci.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7140)
est ubi vos ulciscar probe.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7199)

SEARCH

MENU NAVIGATION