라틴어 문장 검색

nam languente truci leonis ira inlapsae superingeruntur escae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum35)
fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum2)
o quam profunda iustis arcana per soporem aperit tuenda Christus, quam clara, quam tacenda!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum15)
tali sopore iustus mentem relaxat heros, ut spiritu sagaci caelum peragret omne.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum25)
corpus licet fatiscens iaceat recline paulum, Christum tamen sub ipso meditabimur sopore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum35)
hoc provida Christicolarum pietas studet, utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti13)
saltem mitificos incendia lenta vapores exhalent aestuque calor languente tepescat;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1247)
"vapor senescens langueat, qui fusus adflatu levi tormenta sensim temperet semustulati corporis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.112)
"si iam tuorum perspicis languere virtutem canum, age ipse, maior carnifex, ostende quo pacto queant imos recessus scindere, manus et ipse intersere rivosque ferventes bibe."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.51)
"citius cadaver dentibus carpunt canes, longeque morsus vulturum efficacior ad devorandas carnis offas mortuae, languetis inbelli fame ac fatiscitis, gula est ferina, sed socors edacitas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1337)
deiciunt animos ceu victi et spicula ponunt, turpiter, heu, dextris languentibus obstupefacti dum currum varia gemmarum luce micantem mirantur, dum bratteolis crepitantia lora et solido ex auro pretiosi ponderis axem defixis inhiant obtutibus et radiorum argento albentem seriem, quam summa rotarum flexura electri pallentis continet orbe.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 187)
"vincimur, heu, segnes nec nostra potentia perfert vim solitam, languet violentia saeva nocendi, suevcrat invictis quae viribus omnia ubique rumpere corda hominum;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1139)
nam pallor in ore conscius audacis facti dat signa reatus et deprensa tremunt languens manus et color albens.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1198)
fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:2)
" Talibus attonitus visis et voce deorum - nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus velatasque comas praesentiaque ora videbar;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION