라틴어 문장 검색

Qui uterque rex, ut terreni regni infulas sortitus est, sacramenta regni caelestis, quibus initiatus erat, anathematizando prodidit, ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:5)
Uenientes ergo in prouinciam memorati sacerdotes cum principe, praedicabant uerbum, et libenter auditi sunt, multique cotidie, et nobilium, et infirmorum, abrenuntiata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:1)
Studens autem uir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulauit a rege, ut sibi totum XLmae tempus, quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:5)
adeo ut relictis siue destructis fanis arisque, quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola uiuere cupientes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX. 1:2)
Uerum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:8)
Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:5)
timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia verba deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 324)
"Veneris periuria venti Inrita per terras et freta summa ferunt."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 414)
A miser, et siquis primo periuria celat, Sera tamen tacitis Poena venit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 92)
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 624)
periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 630)
quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:1)
sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:2)
artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 612:1)
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberaverat hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION