라틴어 문장 검색

Rex autem, auditis nuntiorum verbis, illico aptata legatione Antiochiam ad Rotgerum, illustrissimum juvenem et militem, filium sororis Tankradi, qui et loco ejus restitutus principatum obtinebat Antiochiae, direxit, ut sine intermissione ad auxilium ejus venire operam daret in paratu armorum et copiis, sicut decretum fuerat a principio Christianos christianis [0700D] fratribus subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:4)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
vinum, frumentum, oleum et hordeum, quod habehat in Jerusalem et aliis in locis plurimis, item pauperibus [0708D] et orphanis et viduis sine dilatione jussit distribui, vitae suae nimium incertus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 46:3)
Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:8)
Soror mea es, et prudentiam invoca amicam tuam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:12)
÷ Virtus vidua est, quam non patientia firmat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:3)
Unde Lucas in Evangeliodixit quod Yesus stabat circa gazofilatium, aspiciens turbam in gazofilatio, et multi divites iactabant multa, et una vidua pauperculamisit duo minuta in gazofilatio.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 9:17)
"Dic sapiencie, soror mea es:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:9)
dic Sapientiæ soror mea es:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 4:10)
Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus, transmissiones tuae paradisus (Cant.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:9)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
Natus apud Tuscos in Massa Veternensi patre Constantio, Constantini fratre imperatoris, matreque Galla, sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt, et praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 27:2)
Deinde diebus paucis Helena virgine, Constanti sorore, eidem Caesari iugali foedere copulata, paratisque universis quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto, kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus, de industria silebatur, ne parata diffluerent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION