라틴어 문장 검색

nam cum frater eius Timophanes, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupasset particepsque regni ipse posset esse, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratris saluti et parere legibus quam imperare patriae satius duxerit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
Antiochus autem si tam in gerendo bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam in Thermopylis de summa imperii dimicasset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 3:1)
neque id fecit natura solum, quamquam omnes ei paremus, sed etiam doctrina:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 17장 3:1)
primo autem consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna portendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 95장 1:2)
ac de infante Scribonius mathematicus praeclara spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc adhuc Caesarum potestate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:2)
abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe sit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 5:1)
spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 2:4)
qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:4)
id de imperatore Romano, quantum postea euentu paruit, praedictum Iudaei ad se trahentes rebellarunt caesoque praeposito legatum insuper Syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 5:2)
nam ut suspicione aliqua uel metu ad perniciem cuiusquam compelleretur tantum afuit, ut monentibus amicis cauendum esse Mettium Pompusianum, quod uolgo crederetur genesim habere imperatoriam, insuper consulem fecerit, spondens quandoque beneficii memorem futurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 14장 1:4)
Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur, inpetraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 25:1)
miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 21:2)
Ille quamquam unam urbem sibi, quo minus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 15:3)
alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est, melius vatibus quam ducibus suis paret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 9:2)
"quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION