라틴어 문장 검색

'deforme letum, mater, Herculeum facis, compesce lacrimas' inquit, 'introrsus dolor femineus abeat;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:37)
te melior deus tutum praetereat formaque nobilis deformis senii monstret imaginem.
(세네카, 파이드라 11:38)
ut ora iuveni paria Perithoo gerit, ni languido pallore canderent genae staretque recta squalor incultus coma.
(세네카, 파이드라 11:45)
squalore vultus obruat maestos coma,
(세네카, Thyestes 518:1)
squalor recusat noster et sceptrum manus
(세네카, Thyestes 545:1)
deformis unda quae facit caelo fidem.
(세네카, Thyestes 681:1)
ipsos penates nube deformi obsidet.
(세네카, Thyestes 791:1)
hominesque premat deforme chaos,
(세네카, Thyestes 850:1)
deforme corpus, Sic quoque est similis patri.
(세네카, Troades 1148:1)
numerositatem consilio deformiore meditarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:3)
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- diosus pollinctor exhorret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:4)
concretum hispidum hirsutum in medio nationum delibutarum atque inter satrapas regum tiaratorum murrhatos pumicatos malobathratos venerabili squalore pretiosum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:4)
tum praeterea non caesariem pascere neque pallio aut clava velut sophisticis insignibus gloriari aut affectare de vestium discretione superbiam, nitore pompam, squalore iactantiam neque te satis hoc aemulari, quod per gymnasia pingantur Areopagitica vel prytanea curva cervice Speusippus Aratus panda, Zenon fronte contracta Epicurus cute distenta, Diogenes barba comante Socrates coma cadente, Aristoteles brachio exerto Xenocrates crure collecto, Heraclitus fletu oculis clausis Democritus risu labris apertis, Chrysippus digitis propter numerorum indicia constrictis, Euclides propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthes propter utrumque corrosis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 14:1)
praecipuus sed enim labor est exscindere dextra oppositas rupes et saxa negantia ferro, hic pater ipse loci positis Tirynthius armis insudat validaque solum deforme bipenni, cum grave nocturna caelum subtexitur umbra, ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo, non tam grande sonat motis incudibus Aetne, cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris Lemniacis fragor est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis55)
non tibi deformes obscuri sanguinis ortus nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum artior expensis ):
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum40)

SEARCH

MENU NAVIGATION