라틴어 문장 검색

pallescunt subito stellae flectitque rubentes Phoebus equos docuitque timor revocare meatus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia4)
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
visa etiam medio populis mirantibus audax stella die, dubitanda nihil nec crine retuso languida, sed quantus numeratur nocte Bootes, emicuitque plagis alieni temporis hospes ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:104)
quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon, qui fugat hinnitu stellas roseoque domatur Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris, invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:337)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
stellas accendit in auro, ostro fundit aquas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:140)
primo calcabitur Atlas occasu facibusque meis lucebit Hydaspes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:220)
coepere columnae ditari subitoque trabes lucere metallo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:72)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
namque velut stellas Babylonia cura salubres optima tunc spondet mortalibus edere fata, caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur cardine nec radios humili statione recondunt:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:6)
nox erat et late stellarum more videbam barbaricos ardere focos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:195)
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent monte Palatino.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:102)
procul ignea lucet ales, odorati redolent cui cinnama busti.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:214)
quis enim livescere possit, quod numquam pereant stellae?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:25)
Nam stella, quam diximus Graecae litterae faciem obtinere, pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat, quia sive pronum seu resupinum est, positione machinae deprehenditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION