라틴어 문장 검색

Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt - , hoc in omni vita accidere videas licet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:1)
hic saevus umbras territat Stygius canis, qui terna vasto capita concutiens sono regnum tuetur, sordidum tabo caput lambunt colubrae, viperis horrent iubae longusque torta sibilat cauda draco.
(세네카, Hercules Furens 12:17)
sibilat totos minax serpens per armos, vocis horrendae fragor per ora missus terna felices quoque exterret umbras, solvit a laeva feros tunc ipse rictus et Cleonaeum caput opponit ac se tegmine ingenti tegit, victrice magnum dextera robur gerens.
(세네카, Hercules Furens 12:20)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant, nam quid rear quod ista Cadmeae lues infesta genti strage tam late edita mihi parcit uni?
(세네카, 오이디푸스 1:17)
stat gravis strages premiturque iuncto funere funus.
(세네카, 오이디푸스 2:24)
aut anguis imis vallibus editus annosa supra robora sibilat superatque pinus:
(세네카, 오이디푸스 9:4)
magnum, ingenti strage malorum
(세네카, Thyestes 949:1)
"si fallo, uipera nostris sibilet in tumulis et super ossa cubet."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 731)
) ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit annua et ex ima sibila torquet humo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 83)
videas hic strage sub illa utrorumque animos:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 181)
"cum Brennica signa Tarpeium premerent, scis, tum respublica nostra tota Camillus erat, patriae qui debitus ultor texit fumantes hostili strage favillas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION