라틴어 문장 검색

qua in re praetereo illud quod mihi maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi maleficia gigni non solere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:1)
ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:2)
primum integritatem atque innocentiam singularem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장3)
Nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:3)
atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:9)
unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:3)
Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:6)
hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae patet latius, a furore disiungimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:11)
stultitiam enim censuerunt constantia, id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:18)
ita sunt altae stirpes stultitiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:4)
omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest ἀβλάβειαν;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:4)
nam est innocentia adfectio talis animi quae noceat nemini) - reliquas etiam virtutes frugalitas continet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:5)
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION