라틴어 문장 검색

Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
quia in illis spiritus emittitur, in his agitatur et detinetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:5)
At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia vel paucitate materiae quae subit idem spatium sive dimensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 389:3)
grana in granariis versa et agitata maneant pura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:12)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Licet enim soni etiam in medio per ventos tanquam per undas agitentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:22)
Verum nec difficultas sola laborque quem homines subeunt in veritate invenienda, nec quae ex ea inventa cogitationibus imponitur captivitas, mendaciis favorem conciliat, sed ipsius mendacii naturalis (utcunque corruptus) amor.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:6)
Viri natalibus nobiles invidiae erga novos homines notam subeunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 4:2)
Itaque eandem ob causam qui per gradus evehuntur minorem subeunt invidiam quam qui per saltum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:6)
Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:5)
Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:23)
At in charitate non datur excessus, neque per eam aut angelus aut homo unquam periculum subire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:11)
Imo, quod monstri simile est, quidam ex illis mortem et cruciatus subierunt potius quam opinionem suam retractare sustinerent, cum tamen, si ex animo sentirent nihile tale esse quale Deus, quid tandem de ea re satagerent?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:15)
Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem subibunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION