라틴어 문장 검색

Opus est ergo ut opera tua ad Deum dirigas, et ejus tibi aspiret favor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:14)
nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:6)
Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:6)
unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:6)
De tribus causis ob quas muta animantia per diluvium subjecta sint poenae, et quemadmodum sensus nostri peccato moriantur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 1:1)
qua causa subjecta sunt poenae, quae peccandi sensum non habent?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:4)
quia sensus omnis in capite, inde delectatio quae corpus omne subjectum habebat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 3:8)
non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)
ut in timore aliqui non penitus resolvantur, et magis timorem dirigant ad opera virtutis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:4)
Quod autem ad altiorem sensum pertinet, hoc est, unde magis dictum est quod irrationabiles passiones ita debeant menti sapientis, ut olera rustico esse subjecta;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 4:1)
Inter res enim impeditas et turbidas, ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens, nec satisfactionem suscipiet aliquam, nec erratis ignoscet, sed ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 7:1)
Solutus enim corporeis nexibus, animus semper vigens motibus indefessis, ex cogitationibus subiectis et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas φαντασίασ nos appellamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 18:1)
ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaea arcetur;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:3)
Iamque torvum concrepantibus tubis, Severus dux Romanorum, aciem dirigens laevam, cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit impavidus, suspectiorque de obscuris, nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 27:1)
Sed exsultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION