라틴어 문장 검색

Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
Id postquam factum fuit, continuo vitrum ab igne removimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:16)
Etiam illae actiones quae subito videntur operari, et in ictu oculi (ut loquimur), deprehenduntur recipere majus et minus quoad tempus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:6)
Adeo incredibile nobis videbatur, species sive radios corporum coelestium per tam immensa spatia milliarium subito deferri posse ad visum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:4)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Et videre est in anhelitu super gemmas, parum illud humoris, quasi nubeculam vento dissipatam, continuo solvi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:16)
cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
quin et ipse aer, non obstante subtilitate corporis ipsius, poros vasorum paulo solidiorum non pertransit subito, nec nisi per diuturnam insinuationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:12)
Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:19)
Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se vertere norant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:12)
Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo verisimile est partem cui insidiantur superventuram.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 12:2)
Quid si necessitas flagitet ut revera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:13)
Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:15)
Verissimum enim est opsimathes istos novam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:21)
Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION