라틴어 문장 검색

reserate paulum terga nigrantis poli, levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
(세네카, 아가멤논 13:28)
In qua nihil mali esse, quisquis modo nondum pervenit in insaniam omnia subvertentis avaritiae atque luxuriae, intellegit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 63:2)
Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 42:2)
recipis et reseras polum?
(세네카, Hercules Furens 14:7)
reserat dominae pectora ferro.
(세네카, 옥타비아 5:37)
reseranda tellus, Ditis inplacabile numen precandum, populus infernae Stygia huc extrahendus:
(세네카, 오이디푸스 6:9)
Reserate clausos regii postes laris.
(세네카, 파이드라 12:20)
clade subversa est pari
(세네카, Troades 232:1)
morasque bellis, arte qui reseras polum,
(세네카, Troades 368:1)
cur numquam reserata meos admittis amores, nescia furtivas reddere mota preces?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 167)
sed nec Pergama nec decenne bellum nec saevas Agamemnonis phalangas nec periuria persequar Sinonis, arx quo Palladio dicata signo pellaci reserata proditore portantem pedites equum recepit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem24)
iam quidem virgo tradita est, iam coronam sponsus, iam palmatam consularis, iam cycladem pronuba, iam togam [senator]1 honoratus, iam paenulam deponit inglorius, et nondum tamen cuncta thalamorum pompa defremuit, quia necdum ad mariti domum nova nupta migravit, qua festivitate decursa cetera tibi laborum meorum molimina reserabuntur, si tamen vel consummata sollemnitas aliquando terminaverit istam totius civitatis occupatissimam vacationem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 11:1)
nebulas enim mihi meorum Lugdunensium exprobras et diem quereris nobis matutina caligine obstructum vix meridiano fervore reserari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:4)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
quamquam de praediorum quid nunc amplius positione, cum restat hospitalitatis ordo reserandus?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION