라틴어 문장 검색

illud vero quem ad modum ferendum sit tute cogita, non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure decedere quin consul arma minetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:1)
nulla enim minantis auctoritas apud liberos est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:5)
sed quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 6:4)
adsentior tibi eos quos scribis Lilybaeo minari istic poenas dare debuisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 28 1:1)
itaque noli vereri ne tibi suscensuerim, quod eodem exemplo ad me quo ad ceteros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 30 4:5)
ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 3:2)
Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 5:8)
domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem qui nos ei iure suscensere putabant, at humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur, taque faciemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 8:5)
nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 8:5)
), sed minantur tamen in primisque *̓́αρη πνέων Q. Scaevola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 8:6)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
ne nobis quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis relinquere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:7)
iste qui initio proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit, terret etiam nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:4)
et aspexit me illis quidem oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:3)
quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION