라틴어 문장 검색

Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Fanniae autem legis severitas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:2)
His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumvir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 14:1)
At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naves in saxa trahentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:2)
cur hoc tamen versu ostendit illi partem locorum, quibus inpii cohibebantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:3)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Deseruere cavo tentoria fixa Lemano, Castraque, quae, Vogesi curvam super ardua rupem, Pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:1)
Praecipitem cohibete ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:25)
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:6)
Nusquam Magni Fortuna sine illo Succubuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:24)
prohibet succumbere fatis Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:37)
Nam primum tacta designat membra saliva, Quae cohibet virus, retinetque in vulnere pestem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:62)
Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae, Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXX1)
Succumbit sterili frustra gallina marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIV Idem1)

SEARCH

MENU NAVIGATION