라틴어 문장 검색

quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:7)
quare, corpus ubi interiit, periisse necessest confiteare animam distractam in corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:8)
nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque et non omnia pertusum congesta quasi in vas commoda perfluxere atque ingrata interiere;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:5)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
Multaque tum interiisse animantum saecla necessest nec potuisse propagando procudere prolem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:1)
nam [ne]que eum ferro nec frigore vincere possis interiisse neque a morbo neque forte veneno, verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei scimus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:3)
Hic cum omnes concordi testimonio doctrinam et poetae et enarrantis aequarent, exclamavit Evangelus diu se succubuisse patientiae, nec ultra dissimulandum, quin in medium detegat inscientiae Virgilianae vulnera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 1:1)
Et quia his loquendi labyrinthis inpares nos fatemur, age, Vetti, hortemur Eustathium ut recepta contraria disputatione quicquid pro vario cibo dici potest velit communicare nobiscum, ut suis telis lingua violenta succumbat et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 2:1)
Ille diu hoc a se officium deprecatus, ubi tot inpellentium procerum, quibus obviandum non erat, hortatui succubuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 5:1)
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem Undarum non passa ruit, tum flumine toto Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:6)
Nusquam Magni Fortuna sine illo Succubuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:24)
prohibet succumbere fatis Magnus, et immodicos castigat voce dolores:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:37)
Praestas hoc, Melior, sciente fama, Qui sollemnibus anxius sepulti Nomen non sinis interire Blaesi, Et de munifica profusus arca Ad natalicium diem colendum Scribarum memori piaeque turbae Quod donas, facis ipse Blaesianum.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVIII4)
Succumbit sterili frustra gallina marito.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXIV Idem1)
Non amo quod vincat, sed quod succumbere novit Et didicit melius τη`ν ἐπικλινοπάλην.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCI Palaestrita1)

SEARCH

MENU NAVIGATION