라틴어 문장 검색

quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
mox flagitante vulgo ut omnia studia sua publicaret (haec enim verba dixere) ingreditur theatrum, cunctis citharae legibus obtemperans, ne fessus resideret, ne sudorem nisi ea quam indutui gerebat veste detergeret, ut nulla oris aut narium excrementa viserentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장3)
pigrum quin immo et iners videtur sudore adquirere quod possis sanguine parare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 4:2)
sordes omnium ac torpor procerum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:4)
novissimae res et extremus metus torpore defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 3:2)
nec mihi maior in tua vigilantia parsimonia sapientia fiducia est quam in Vitellii torpore inscitia saevitia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장14)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
qui motus non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 5:2)
atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 3:3)
Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 3:2)
Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 13:1)
Sed postquam barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit, subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 42:1)
utque artus et concita pectora sudor diluerat, gratos avidus procumbit ad amnes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 588:1)
turn vero et pallor et amens cum piceo sudore rigor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 610:1)
ille dies aegros Amyci sudoribus artus primus et arenti cunctantem vidit hiatu,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 292:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION