라틴어 문장 검색

maioraque coeptantes, pagorum omnium incolis in unum collectis, cum quadraginta armorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactitarunt, sublati in superbiam nostra confidentius irruperunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 5:2)
Imperator autem, cum ei multa de iactantia et superbia regis Danorum nuntiarentur, statuit trans Albiam fluvium civitatem aedificare Francorumque in ea ponere praesidium.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:1)
Et Liudewitus superbia elatus legatos quasi pacem petendo ad imperatorem misit, conditiones quasdam proponens, ad quarum concessionem ea, quae iuberentur, se facturum pollicebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 253:2)
Asperat in medio dampna dolore pudor.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:7)
Libertas errore carens se sponte coegit Et pudor ob legem forcior ense fit.
(ANONYMUS NEVELETI, [Qualiter Attici elegerunt sibi regem] 23:3)
Nuda latet, sociosque fugit, minuique pudorem Sic putat.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:4)
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit?
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:15)
pudor enim ueluti uestis quanto obsoletior est, tanto incuriosius habetur.
(아풀레이우스, 변명 3:3)
et ideo necessarium arbitror pro integritate pudoris mei, priusquam ad rem aggrediar, male dicta omnia refutare.
(아풀레이우스, 변명 3:4)
enim paupertas olim philosophiae uernacula est, frugi, sobria, paruo potens, aemula laudis, aduersum diuitias possessa, habitu secura, cultu simplex, consilio benesuada, neminem umquam superbia inflauit, neminem inpotentia deprauauit, neminem tyrannide efferauit, delicias uentris et inguinum neque uult ullas neque potest.
(아풀레이우스, 변명 17:2)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret:
(아풀레이우스, 변명 57:12)
pater eius plurimis creditoribus defaeneratus maluit pecuniam quam pudorem;
(아풀레이우스, 변명 73:13)
uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepida, pudore dispoliato, flore exsoleto, flammeo obsoleto, uirgo rursum post recens repudium, nomen potius adferens puellae quam integritatem.
(아풀레이우스, 변명 74:4)
sed sumne ego inscitus, qui postulo, ut alienum pudorem conserues qui tuum perdideris?
(아풀레이우스, 변명 82:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION