라틴어 문장 검색

quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:2)
quandoquidem errorum prorsus diversorum causae sint nihilominus fere communes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 90:5)
Eadem ratio est fere omnis superstitionis, ut in astrologicis, in somniis, ominibus, nemesibus, et hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:5)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
altiora naturae, propter superstitionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 100:6)
In verbis autem gradus sunt quidam pravitatis et erroris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:1)
et postremo de causis tantae infelicitatis et tam diuturni et generalis in errore consensus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:8)
ita ut stirps errorum et philosophia falsa genere triplex sit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:3)
At corruptio philosophiae ex superstitione, et theologia admista, latius omnino patet, et plurimum mali infert, aut in philosophias integras, aut in earum partes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:1)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)
Pessima enim res est errorum apotheosis, et pro peste intellectus habenda est, si vanis accedat veneratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:6)
Et de malis authoritatibus philosophiarum, quae aut in vulgaribus notionibus, aut in paucis experimentis, aut in superstitione fundatae sunt, jam dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:1)
Postremo, modus ille inveniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:12)
quod satis ostendit, viam a sensu ad intellectum non bene munitam fuisse, cum eadem materia philosophiae (natura scilicet rerum) in tam vagos et multiplices errores abrepta fuerit et distracta.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 168:2)
Jam vero veniendum ad causas errorum, et tam diuturnae in illis per tot secula morae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION