라틴어 문장 검색

In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut , et fortasse supervacuum fuerit hic commorari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 111:2)
alioqui si apud iudicem, cui nota causa est, narratio semper videtur supervacua, potest videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 112:2)
neque enim refert, an pro lucida perspicuam, pro verisimili probabilem credibilemve dicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:4)
sunt enim plurima quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter verisimilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 123:2)
nam et per totam actionem vitanda est obscuritas et modus ubique custodiendus, et credibilia esse omnia oportet quae dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:2)
Quare, cum dicere liceat, est mihi filius iuvenis, omnia illa supervacua:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 130:5)
ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est σύντομον, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 131:2)
nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 133:2)
neque mihi unquam tanta fuerit cura brevitatis, ut non ea, quae credibilem faciunt expositionem, inseri velim.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 136:1)
credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, , ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 141:1)
est autem quidam et ductus rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in minis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 142:1)
aliquando, si destituti fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum et hoc maius habendum scelus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 145:1)
haec sunt quae credibilem faciant expositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 148:2)
nam praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam cum dignitate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:2)
denique utique narrandum est, quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam prooemia sunt in his causis supervacua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION