라틴어 문장 검색

ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque pyrrhichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias sed epitritorum etiam paeonumque quaternatas 1 supervenire iuncturas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:2)
secundum tamen moralem sententiam nihil iudicio meo minor est qui in superveniente simili necessitate non divinat et subvenit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:2)
"nescio quid magnum - nec me patria omina fallunt - vis festina parat tenuesque supervenit annos, olim et ferre minas avideque audire solebat imperia et nostris procul haud discedere ab antris:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권66)
tunc donis Argia nitet vilisque sororis ornatus sacro praeculta supervenit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권108)
"cui - gloria tanta - venimus innumera e fato debere cohortes, quem non ipse deum sator aspernetur honorem, dic age, quando tuis alacres absistimus undis, quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권11)
"absistite ferro, unus avum sanguis, neve indulgete furori, tuque prior."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권253)
et abreptum nullo conamine iecit in latus, absistunt procul attonitique fatentur cedere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권254)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
"non prius, effracto quam misceat ossa cerebro, absistet, video, moriturum auferte Lacona."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권315)
"quos pinigeris Mycalessos in agris Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis invidet et nimia sata laeta supervenit herba."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권140)
absistunt turmae, suspectaque tellus omnibus, infidi miles vestigia campi circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae cessat et inferni vitatur honore sepulcri, nuntius hortanti diversa in parte maniplos Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon . advolat et trepidans - steterat nam forte cadenti proximus inspectoque miser pallebat hiatu -
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권68)
it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem, vulneribus ceu mille gravis totosque per artus saucius, absistunt socii monstrantque gementes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권23)
iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권208)
nusquam inclyta Virtus, restinxit Bellona faces, longeque paventes Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago abstitit, inque vicem Stygiae subiere sorores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권223)
Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION