라틴어 문장 검색

Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conveniunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장5)
aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장17)
Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil novi accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장16)
Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter viribus subveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장11)
quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장8)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장11)
Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci vocant, minuit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장12)
Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et vita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장28)
Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장34)
Haec enim reprimunt inflammationem, nisi magna vis eam concitat, atque illius quoque impetum minuunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장3)
Ea sic temperanda est, ut manu contingenti iucunda sit, usque adeo adhibenda, donec aliquid ex tumore minuisse coloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장240)
Derasso vero detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장370)
Si levatur malum, minuuntur eius indicia, procedere curatio potest et ad scalpellum et ad ustionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장57)
Sed cum omnes hi nihil nisi minuti abscessus sint, generale nomen trahit latius vitium ad suppurationem spectans;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장181)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장371)

SEARCH

MENU NAVIGATION