라틴어 문장 검색

eurum, austrum, aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:2)
M. Varro in libro Rerum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 3:1)
C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:1)
Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 6:2)
Ipsum deinde convivium constat, inquit, ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 4:2)
Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa vitae beatae instar est et propterea beatam vitam sola una, cum adest, facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 15:1)
epitritos est qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad novem, quadraginta ad triginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 6:1)
contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut '' et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias' - nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 5:1)
'Quadrigae' semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti 'quadrigae,' quasi ' quadriiugae,' vocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 12:2)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco decimo nono Instantias Supplementi, sive Substitutionis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:1)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
Instantiae Supplementi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:26)
Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:12)
Remanserunt itaque, qui evadere potuerant et fugere in solitudinem, sescenti viri; sederuntque in petra Remmon mensibus quattuor.
(불가타 성경, 판관기, 20장47)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
(불가타 성경, 아모스서, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION