라틴어 문장 검색

hunc ubi temptatis frustra mactare nequivit insidiis, patrias in pignora contulit iras et, quos ipse sinu parvos gestaverat, una occidit iuvenes inhumataque corpora vulgo dispulit et tumulo cognatas arcuit umbras naturamque simul fratremque hominemque cruentus exuit et tenuem caesis invidit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:266)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
hic validam gentem, quam dura nivosis educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos, quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit agmina fatidicam frustra iactantia quercum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:40)
facili contemptum Strymona saltu et frustra rapidum damnant Haliacmona Bessi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:53)
hinc animo frustra tumuistis inani?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:144)
saepe quidem frustra monui, servator ut icti foederis Emathia tutus tellure maneres;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:185)
Hoc pro supplicibus ramis, pro fronde Minervae, hoc carmen pro ture damus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum38)
Non semper clipei metuendum gentibus orbem dilecto studiosa parens fabricabat Achilli, Lemnia nec semper supplex ardentis adibat antra dei nato galeam factura comantem, sed placidos etiam cinctus et mitia pacis ornamenta dabat, bello quibus ille peracto conspicuus reges inter fulgeret Achivos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis1)
terris edicta daturus, supplicibus responsa venis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:19)
ultro se purpura supplex obtulit et solus meruit regnare rogatus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:22)
iuratur Honorius absens imploratque tuum supplex Alamannia nomen.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:276)
supplex miserandaque vestris advolvor genibus:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:192)
"Otia te, Rufine, iuvant frustraque iuventae consumis florem patriis inglorius arvis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:62)
iamiam conubia laeti despondent aliena sibi frustraque vicissim promittunt, quae quisque petat, quas devoret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:189)
illa manus, quae sceptra sibi gestanda parabat, cuius se totiens summisit ad oscula supplex nobilitas, inhumata diu miseroque revulsa corpore feralem quaestum post fata reposcit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:265)

SEARCH

MENU NAVIGATION