라틴어 문장 검색

quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 132:3)
quippe, cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiuerat, in alienis bellum gerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장14)
Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:2)
Itaque non est trepidandum, quam cito reponamus, nec procurrendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui alieno properat.
(세네카, 행복론, Liber VI 208:1)
Non potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressisset suas.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 92:4)
Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 81:2)
Ita natura constituit, ut quidquid alieno metu magnum est, a suo non vacet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 60:1)
in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 8:10)
Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera caelorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 1:1)
vidi ego transertos alieno in robore ramos altius ire suis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus44)
Sed stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit quam in suo trabem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:5)
Quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est,' et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:4)
inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa statuit signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 304:1)
Fabius, alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 602:1)
ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION