라틴어 문장 검색

* * * At non itidem maior meus Socrates, qui cum decorum adulescentem et diutule tacentem conspicatus foret,
(아풀레이우스, 플로리다 2:1)
scilicet Socrates tacentem hominem non uidebat;
(아풀레이우스, 플로리다 2:5)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)
prorsus, inquam, hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condiscere, loquitari dediscere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:30)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
ergo sicut ad poenam sufficit meditari punienda, sic et ad laudem satis est conari praedicanda.
(아풀레이우스, 플로리다 20:12)
"Tace, tace"
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:5)
Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem;
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:1)
"Tace respondit ille, Nam oppido puer et satis peregrinus es, meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsitant, eaque sunt illis artis magicae supplementa Contra ego Et quae, tu inquam Dic sodes, custodela illa feralis?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:6)
"Tunc orientem obversus incrementa solis augusti tacitus imprecatus venerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim arrexit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:64)
At tunc sic tacitus mecum
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:3)
"porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 13:6)
Ac dum salutis inopia cuncta corporis mei considera, non avem mel sed asinum video, querens de facto Fotidis, sed iam humano gestu simul et voce privatus, quod solum poteram, postrema deiecta labia humidis tamen oculis obliquum respiciens ad illam tacitus expostulabam.
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:1)
atque ego rebar, si quod inesset mutis animalibus tacitum ac naturale sacramentum, agnitione ac miseratione quadam inductum equum illum meum hospitium ac loca lautia mihi praebiturum:
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:5)
Sic affectus atque in solitudinem relegatus angulo stabuli concesseram, dumque de insolentia collegarum meorum mecum cogito atque in alterum diem auxilio rosario Lucius denuo futurus equi perfidi vindictam meditor, respicio pilae mediae, quae stabuli trabes sustinebat, in ipso fere meditullio Eponae deae simulacrum residens acdiculae, quod accurate corollis roseis equidem recentibus fuerat ornatum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION