라틴어 문장 검색

cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris Romam mitteret legatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 156:1)
Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis militibus - tot enim interempti erant - quingenta talenta Boeotos conferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 363:1)
per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre talenta pax data et ab oppugnatione recessum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 368:1)
mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 376:1)
multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita, quod redderetur dominis, statuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 572:1)
ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 698:3)
vel senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 6:3)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)
nam neque unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeviretur, metuebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 64:2)
Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 127:1)
Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 134:1)
inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 153:2)
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:2)
praeter has decem triremes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 256:3)
pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 520:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION