라틴어 문장 검색

Etsi enim audiissent rebelles in itinere suo se pacate et modeste gessisse, tamen male metuebant hoc ipsorum temperamentum non diu duraturum, sed potius hoc ipsum eos acuere posse ad spolia in fine captanda.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:10)
Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장15)
Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 5:4)
Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, citius tamen adhibito auxilio tolli:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 5:4)
sic enim agit poeta, ut et Iuno causas irascendi habeat, et tamen in Aenea nulla sit culpa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 273)
patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3803)
intellegimus enim Latinum in principio discordiae et tumultus paululum se abstinuisse, postea tamen nec suorum copias nec propria denegasse consilia;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3652)
sensu enim amisso fit idem, quasi natus non esset omnino, quem tamen osse natum et nos gaudemus et haec civitas, dum erit, laetabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 18:5)
quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus - liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus - , tamen illi animo non esset hic vester finis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 38:1)
seminis enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam qua ali augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere possint et ex sese similia sui gignere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:4)
Quamvis enim sint demersae leges alicuius opibus, quamvis timefacta libertas, emergunt tamen haec aliquando aut iudiciis tacitis aut occultis de honore suffragiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 31:3)
pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:3)
primum enim ventos, eventus morborum, multa alia esse fortuita, non tamen e Stoicorum mente divinationi subiecta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), ARGUMENTUM.6)
Ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 81:2)
ut enim in causis iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus eis rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps reperitur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 81:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION