라틴어 문장 검색

tibi tantundem;
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장168)
nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, non tamen interpres tantundem iuveris.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장53)
Quis nostrum saltim minimam portionem de catalogo harum sibi potest vindicare virtutum?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:4)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
"quamvis quota portio faecis Achaei?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III23)
"festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX60)
Hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi, visne salutari sicut Seianus, habere tantundem, atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X38)
nam si tantundemst in lanae glomere quantum corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, contra autem natura manet sine pondere inanis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:16)
usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis tantundem partis infinitum omne relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:8)
neque enim poterant subsidere saxa nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:13)
immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:5)
Ego quoque pro virili portione Disarium nostrum inexercitum non relinquo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:2)
Omnis aqua, inquit, habet in se aeris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:1)
ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6602)
Icarus altiora petens, dum cupit caeli portionem cognoscere, pennis solis calore resolutis, mari in quod cecidit nomen Icarium inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1415)

SEARCH

MENU NAVIGATION