라틴어 문장 검색

Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:2)
Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:10)
Huius exemplaris adhibiti effectus, ad omnem realitatem, humanam socialemque pertinentes, in ambitus degradatione reperiuntur, quae tamen signum est tantum reductionis motus qui humanam vitam societatemque afficit omnibus earum in rationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 144:2)
Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel futurarum generationum iuribus tuendis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:7)
110. Singulare technologiae studium secum fert magnam difficultatem cernendi totam rem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:1)
Hoc ipsum obstat quominus inveniantur congruae viae ad magis implicatas nostri temporis mundi quaestiones expediendas, potissimum ad ambitum ac pauperes pertinentes, quae geri nequeunt ab uno tantum conspiciendi loco vel commodo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:3)
In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 147:8)
111. Oecologica cultura redigi nequit ad seriem urgentium partialiumque responsionum ad quaestiones quae oriuntur de ambitus degradatione, naturalium opum absumptione atque contaminatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:1)
Quaerere solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 148:4)
Attamen homines minime putant se abicere velle quae technologia offert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:3)
Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:2)
Si oecologicum discrimen est patefactio vel extraria manifestatio ethici, culturalis et spiritalis aetatis modernae discriminis, nostram relationem cum natura et ambitu sanare nequimus, nisi cunctae necessitudines fundamentales hominis sanantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:2)
Nam vinculum ambitus segregatum a necessitudinibus cum aliis personis et cum Deo proponi nequit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 157:6)
In hoc quaedam ratio invenitur quae sinit intellegere quomodo aliae alias alant variae consuetudines eodem tempore facientes ambitus et societatis detrimentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 161:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION